Formula:PaginaMensis/Martii 2014
Imperium Romanum Orientale sive Romanorum vel etiam Byzantinum imperium fuit inter Europam et Asiam situm. Imperio Romano anno 395 in partes duas diviso, pars orientalis exstetit usque ad expugnationem urbis Constantinopolis per Ottomanos anno 1453 factam. Initio imperium, cuius caput fuit Constantinopolis, usque ad Arabiam et oras Africae se extendit, saeculo septimo autem in Asiam Minorem et Europam Meridionalem deminutum est. A Byzantinista Georgio Ostrogorsky imperium quasi mixtura Romanae administrationis, Graecae culturae et Christianae religionis descriptum est.
Historia imperii plena est propulsationum variarum hostium, quare vires militares et oeconomicas graviter affectae et fatigatae sunt. Tempora recessus calamitarumque cum temporibus incrementi et victoriae alternaverunt …