Arithmetica, cum linea numerorum e funi facta, ex Horto Deliciarum, anno fere 1180. Pars imaginis septem artium liberalium.
Arithmetica, cum linea numerorum e funi facta, ex Horto Deliciarum, anno fere 1180. Pars imaginis septem artium liberalium.

Theoria numerorum (vel arithmetica sublimior) est pars mathematicae quae de numeris naturalibus tractat. Notiones maximi momenti sunt numeri primi et compositi, congruentia, et aequationes polynomiales.

Numeri naturales sunt 0, 1, 2, 3, …, inter quos, 0 et 1 exceptis, omnes sunt vel numeri primi vel numeri compositi. Numerus est primus cuius divisores (positivi) sunt numerus ipse, unus, et nullus alius. Numerus est compositus si alius numerus positivus eum dividit. Exempli gratia, 6 est numerus compositus, quod 6 = 2 × 3. Numerus qui dividit aut metitur alium numerum est factor huius numeri; 2 et 3, ergo, sunt factores 6