Formula:PaginaMensis/Iunii 2018
Bucaresta est caput et urbs maxima Romaniae. Bucaresta etiam Parva (Micul Paris) aut Orientis Lutetia appellatur. Bucaresta inter 55 et 96 m supra mare et 280 km a Ponto Euxino sita est. Flumen Dâmboviţa per caput fluit. Bucaresta aream 228 km² habet.
Fama antiqua docet Bucarestam a pastore nomine Bucur conditam esse. Bucur esti lingua Dacoromanica laetus es significat. Itaque etiam Hilariopolis nominata est. Vicus hoc in loco saeculo 13 conditus esse creditur neque autem in actis repertus est. Die 20 Septembris 1459 Bucaresta primum in actis nominata est. Tum Vladislaus III Dracula princeps Valachiae hominibus nobilibus quibusdam agrum in area Bucarestae donavit. A saeculo 15 exeunte Bucaresta sedes principatus Valachiae fuit. Radu Formosus princeps die 14 Octobris 1465 in acto Bucarestam primo sedem principis nominavit. Anno 1478 Matthias Corvinus rex Hungariae litteris, quae ad Sixtum IV papam dedit Bucarestam castellum firmissimum Valachiae nominavit. Anno 1545 Mircea Ciobanul princeps primum vallum urbis ligno confecit atque Curtea Veche ecclesiam dedicavit, quae adhuc exstat. Mircea anno 1554 a copiis Imperii Ottomanici deposito milites Ianizari urbem damno magno affecerunt. Cum Mircea anno 1558 rediit in Bucarestam, multos incolas suppicio affici iussit. Tamen eorum numerus crescit atque urbs annis insequentibus floruit. Sed anni 1574, 1575 atque 1594 Bucarestenses contra vectigalia maxima Imperii Ottomanici rebelliones fecerunt. Etiam anno 1595 - 1601 bello Michaelis Fortis principis Valachiae et Transsilvaniae interfuit …