Puer vinum ministrat
Puer vinum ministrat

Vinum est potio alcoholica e fermentatione musti (suci uvarum) confecta. Naturalis uvarum compositio sucum a saccharomycetibus utilibus fermentari sinit sine additione nutrimentorum; qua fermentatione sacchara in suco comprehensa consumuntur atque in alcohol ethanol convertuntur. Vinum igitur facillime conficitur. Ad vina bona et varia conficienda diversae uvarum varietates, nonnullae species et stirpes fermentorum, variaeque consuetudines perfectionis adhibentur. Vina optima quae terrarum vitiumque idonearum redolent, curiosissime praeparata, diligentissime perfecta, bene conservata, amatoribus pretio maximo venditantur. Vinis peioribus aliquando distillatis, alcohol quod inde provenit in spiritus potabiles convertitur aut in variis rationibus industrialibus adhibetur. Humanus vini usus a millennio sexto a.C.n. cognoscitur