Opus tesselatum Iustiniani primi Imperatoris

Antiquitas Posterior (Theodisce: Spätantike; Anglice: Late Antiquity; in linguis romanicis nomen versionem "antiquitatis tardae" solet esse) est spatium temporis regionis Mediterraneae, quae inter Aetatem Classicam et Medium Aevum adfuit. De quaestione principii finisque docti multum disputant. Sunt qui dicant antiquitatem posteriorem a Discrimine Tertii Saeculi coepisse et circa annum 750 finem cepisse. Certum est illam singulis regionibus diversae longitudinis fuisse. Finis Imperii Romani Occidentalis singulis aetas discriminis summi visa est et consummationem saeculi venire putaverunt. Antiquitas Posterior est aevum in quo non solum Imperium Occidentale cedit, sed etiam aetas creationis regnorum Germanicorum Europae, tempus originis Imperii Byzantini, aevum magni belli Persarum et Byzantinorum, et spatium genesis Musulmannorum