Formula:PaginaMensis/Iulii 2023
Ius est quodquam praeceptum generale quod singulis hominibus in societate humana facere licet. Ius, secundum Thomam Hobbium, nihil est nisi "libertas quam quisque habet facultatibus naturalibus secundum rectam rationem utendi" (Thomas Hobbius, Elementa Philosophica de Cive, 1642).
Ius sensu latissimo iura scripta et non scripta plerumque complectitur, tantum leges et civitatum constitutiones scriptas, quantum principia consuetudinis aequitatisque philosophica. Ius generaliter ubique in septem brachia dividitur: ius inter civitates et gentes, ius constitutionale, ius criminale, ius ad remedium, ius contractus, ius dominii, ius societatum. Multa autem iurum systemata in orbe terrarum, et multa iurum systematorum classificationes, habentur, praeceptorum formulatione multum civitatum quarum ex moribus dependente. Plerumque iurum systemata in quattuor genera digeri possunt: ius Romano-Germanicum, ius Anglo-Americanum, ius religiosum, ius consuetudinarium. Verumtamen de iure inter gentes et civitates exsistit consensus latus. Ius gentium igitur ea iurum consuetudo dicitur quae universaliter apud civitates invenitur, et ius naturale illud praeceptum quod ex humana natura re vera provenit.
Ius, ut omnis societas fungatur, semper necesse est, quod universaliter opus est omni homini decernere quod ei est, ut seriae concertationes inter homines vitentur. Maior iuris pars igitur in praeceptis constat universaliis, quibus omni homini quod ei est decernatur. Quae praecepta universalia dicuntur ius gentium …