"Quomodo duo fratres a Venetiis egressi sint et cum eis domini Nicolai filius Marcus."
"Quomodo duo fratres a Venetiis egressi sint et cum eis domini Nicolai filius Marcus."

Marcus Paulus sive Polo, Venetus appellatus (Venetiis enim natus est anno circiter 1254, ubi etiam mortem obiit die 8 Ianuarii 1324), fuit mercator et explorator, praeclarus ob iter suum trans Asiam in Sinas factum. Praecipuum testimonium vitae eius est liber a Rusticiano Pisano "ad consolationem legentium" confectus, quo tempore ambo captivi in urbe Genua iacebant, nobis in multis recensionibus servatus et sub titulis variis, interdum Descriptio mundi.

Marcus Paulus filius fuit Nicolai Pauli, qui cum Matthaeo fratre a Venetiis Constantinopolim anno circiter 1250/1252 navigavit. Ibi, ut videtur, iam habitabat frater Marcus, qui domum mercatoriam habebat. Fratres in ea urbe usque ad 1260/1261 manserunt, quo anno, res novas recte metuentes, Soldaiam trans mare Euxinum profecti sunt ...