Formula:PaginaMensis/Iulii 2007
Asteroides (-is, m.; a vocabulo Graeco ἀστήρ 'astrum', et suffixo adiectivo -ειδής 'similis'), qui etiam appellatur planetoides (sub eadem etymologia, ergo quasi planeta), est corpus caeleste parvum solidumque quod gyrum ellipticum circum astrum agit. In linguis nonnullis, planetoides malunt, ut melius corpus describit. Unio Astronomica Internationalis, societas quae inter nationes regulas et appellationes astronomiae regulat, autem planetam minorem anteponit pro omnibus corporibus solidis nisi cometis qui gravitatem suae orbitae non dominant.
Asteroides materia protoplanetaria ab origine systematum solarum esse putantur quae in planetas non incorporatae sunt. Nonnulli asteroides etiam satellites proprios habent. Stricto sensu, asteroides sunt satis parvitate, ut sua gravitate non in formam sphaericam ceciderunt.
Maxima parte, orbitae asteroidum in nostro systemate solari per cingulum asteroidum currunt, inter planetas Martem et Iovem.