Polybius
Polybius

Historiae sunt opus historicum quadraginta libris digestum et a Polybio, Megalopolitano viro illustri qui post tertium bellum Macedonicum obses Romae diu mansit, medio secundo saeculo a.C.n. Graece compositum. Quae historia res a Romanis et Graecis inter 220 et 146 a.C.n. gestas complectitur, ita tamen ut duo primi libri velut prooemium (Προκατασκευή ab auctore appellantur, id est 'praeparatio') totius operis essent atque eventa praecedentia ab ineunte primo bello Punico summatim explicarent ad meliorem intelligentiam rerum sequentium. Cuius operis libri I-V tantum integri traditi sunt. Reliquorum librorum nihil nisi fragmenta supersunt, longiora quidem in libro sexto de republica Romana et in libro duodecimo de officiis historicorum, sed brevissima in multis aliis, quae plerumque in excerptorum collectaneis iussu imperatoris Byzantini Constantini VII Porphyrogeniti decimo saeculo confectis servata sunt.

Historiis scribendis otium Romanum terere constituit Polybius dum intelligentiam mutationum sui temporis, quibus ipse interfuit, et ipse adfectat et cum lectoribus communicat ...