Eleutherius Benizelus
Eleutherius Benizelus

Eleutherius Benizelus (Graece: Ελευθέριος Βενιζέλος; natus Murniis Cretae 23 Augusti 1864; mortuus Lutetiae 18 Martii 1936) fuit septies primus minister Graeciae; ter interfectoribus superfuit; quater novas res movit. Filius eius Sophocles Benizelus et pronepos (e filio sororis) Constantinus Metsotaces etiam primi ministri fuerunt.

Inter Cretes Graecus, inter Graecos Cres erat. Insulam suam Cretam cum Graecia anno 1913 coniunxit. Eodem anno ille et rex Constantinus Graeciae fines duplicaverunt. Sed anno 1916 patriam in duas partes fregit; milites Graecos defessos anno 1919 ad expeditionem infelicem in Asiam Minorem compellavit. Igitur Benizelum alii nationis Graecae heroem, alii tyrannum et destructorem fuisse arbitrantur.