"Arnaldus de villa noua": effigies ficta e Chronicis Norimbergensibus, 1493
"Arnaldus de villa noua": effigies ficta e Chronicis Norimbergensibus, 1493

Arnaldus de Villa Nova seu Villanovanus (anno circiter 1240 natus; mortuus die 6 Septembris 1311) fuit theologus et medicus Catalaunus. Medicinae professor fuit apud Universitatem Montispessulani medicusque et consiliarius iuxta reges Aragonenses papasque Avenionenses.

Opera sua praecipue Latine scripsit, quibusdam popularibus exceptis, quae Catalanice composuit. Omnia fere genera scriptorum medicorum illuminavit, videlicet versiones auctorum antiquorum, commentaria, aphorismos, summa tam theoretica quam practica, consilia patientibus singulis dicata, monographias de morbis, regimina, fortasse etiam antidotaria. Insuper de religione vera falsaque et de rebus futuris disseruit.

Arnaldus de Villa Nova Valentiae in regno (eo tempore coronae Aragonum tributo) natum esse censetur e familia ab oppido quodam "Villa Nova" oriunda. Valentiae sine dubio educatus est. Ibi ordinatum esse refert documentum papae Clementis V ubi clericus dioecesis Valentianae nuncupatus est. Anno fere 1260 scholam medicam Montispessulani petivit titulumque magistri meruit. Breviter eisdem annis in eadem urbe theologiae apud Dominicanorum conventum studuit