Tellus
Tellus

Tellus seu Terra est planeta a sole tertius huius systematis solaris. Abhinc 4,54 fere miliarda annorum orta, adhuc solus est universi locus ubi vitam esse scimus. Signa Telluri data medio aevo sunt 🜨 et ♁.

Sicut omnes planetae Tellus vi et gravitate formam globi habet; cum autem circum axem suum rotetur, in polis aliquatenus plana est. Inde circumscriptio lineae aequinoctialis 40 075,004 km longa 134,336 km longior est circumscriptione polari (39 940,638 km), quae sunt 0,34 centesimae. (Diametri ergo sunt 12 756,270 km sive 12 713,500 km.) Forma Telluris autem non exacte est forma ellipsoidae. Forma Telluris geoides nominata nonnullis locis ±100m a forma ellipsoidae differt. Cum Tellus globus non sit, qui altissimus sit mons Telluris, dici non potest. Nam altitudinem maximam super maris superficiem Mons Everest (Himalaia) tenet; maxime autem a medio Telluris distat apex montis vulcani Chimborazi (Aequatoria), fundamentum et summum montis Maunae Keae (in Havaiis) maxime distant.