Foederalizatio Iemeniae
Foederalizatio Iemeniae[1] est proposita Reipublicae Iemeniticae transformatio e civitate foederalem in civitatem coniunctam. Significativis oeconomicis, religiosis, politicis, historicis dissimilitudinibus inter septentrionales et meridianas huius nationis partes impulsa, foederalizatio commune controversumque postulatum fuit, ad solvendos? regionales conflictus, ex unificata natione anno 1990.[2]
Novissimum foederalizationis propositum e Colloquio de deliberatione nationali (Arabice الحوار الوطني اليمني) ortum est, cuius finis Iemeniam in regiones sex administrative dividere est, ubi singulae regiones singula gubernia parlamentaque habeant in vicem centralis systematis gubernativi; quia regiones nova constitutione exeunte anno 2014 probari exspectabantur. Singulae regiones singula gubernia parlamentaque ad gerendas singulas res habiturae esse praesupponebantur ut gubernium foederale res externas et nationis defensionem gereret. Haec regionalis divisio Iemeniae a Colloquio de deliberatione nationali probata est, quod participaverunt omnes Iemeniticae politicae et haud politicae factiones et, postquam huius Colloquii resultationes obsignatae sunt, Factio Congressus Generalis Populi et Huthi[3] hanc divisionem recusaverunt, praxicopema fecerunt et haec natio in bellum civile inducta est.[4]
In tabulā inferiori ostenduntur propositae regiones foederales:
Regio foederalis (Latine) | Regio foederalis (Arabice) | Vexillum | Muhafazae |
---|---|---|---|
Adana[5] seu Regio Adenensis[6] | إقليم عدن | Adana[5], Abian[7], Lahadi[8], Dhale | |
Azal seu Regio Azalensis | إقليم أزال | Sanaa[9][10], Amran[11], Dammer[7], Saada[12] | |
Chatramotitae[13] seu Regio Chatramotita[13] seu Chatramitis[14] seu Adrramyta[15] seu Xaeli[16] seu Hadramuttae[16] | إقليم حضرموت | Chatramitis[14], Almahra, Shabwa, Dioscoridis Insula[17] | |
Dzanad | إقليم الجند | Taizzum[18], Ype[7], | |
Saba[19] seu Regio Sabaea[20] | إقلم سبأ | Mariaba[21], Albaida[22], Diofa[23] | |
Theama[7] seu Tehama[16] seu Regio Theama[7] | إقليم تهامة | Adedou Kome[24], Raima[25], Almahwit , Hadza |
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ A Day, Stephano (Stephen) W. (die 14 Augusti anni 2019). "The Future Structure of the Yemeni State" (Anglice). Middle East Institute. Inspectum die 24 Septembris anni 2023.
- ↑ Vide Ephemeridis percontationem "Abdel-Malek Al Houthi, ducis rebellium Huthorum percontatio", ubi apparet nomen "Huthi". Die 19 Augusti anni 2023.
- ↑ الحوثيون يخطفون مدير مكتب رئاسة الجمهورية اليمني وسط خلاف على الدستور (Arabice), Reuters. Idibus Iuniis anni 2018. Inspectum die 24 Septembris anni 2023.
- ↑ 5.0 5.1 "Adana, Adenium, Adenum, Romanus Arabum Portus" in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Maria ad oras Somaliae spectantia, id est Sinus Adenensis": Ephemeris
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 Arabiae Felicis, Petraeae et Desertae nova et accurata delineatio. Amstelodami, apud Ioannem Ianssonium.
- ↑ Historia Iemanae, ubi dicitur "Lahadj لحج, oppidulum in pago Belad Aden situm, (...). Barthema hanc urbem Lagi, Nieb. et Büsch. Lahadsje pronuntiant (...)".
- ↑ Cf. nomina biologica Seira sanaaensis, Bucculatrix sanaaensis
- ↑ Confer articulum de Arabiā apud Lexicum Universale Hofmann
- ↑ Historia Iemanae, e codice manuscripto arabico, ubi dicitur "23. Amran, pars provincia Haschid u Bekil (...)"
- ↑ Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "SAADA صعدة. Urbs in septentrionali Jemanae parte celebratissima et notissima (...)".
- ↑ 13.0 13.1 Vide articulum "Hadramout Region" apud Vicipaediam Anglicam, ubi dicitur "The Greeks and Romans mentioned Hadramout with some distortion. Eratosthenes referred to it as (Latin: Chatramotitae) ".
- ↑ 14.0 14.1 Vide "Chatramitis" apud Lexicon Universale Hofmann.
- ↑ Theophrastus: Historia Plantarum. 9,4. Vide etiam articulum Vicipaediae Anglicae de hoc regno, ubi dicitur "Theophrastus gives the name Άδρραμύτα, a direct transcription of the Semitic name into Greek".
- ↑ 16.0 16.1 16.2 Imperium Turcicum in Europā, Asiā et Africā ab Ioanne Baptistae Homanni Noribergae.
- ↑ Vide lemma "Dioscoridis Ins. apud Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "DIOSCORIDIS Ins. Zocotora; in Afr. in mari Azanio, ubi definit Erythraeum (...)".
- ↑ Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "TAIZZUM تعز. Quum in hujus nobilissimae urbis scriptione plurimum a se invicem dissentiant eruditi (...). Taizzum castellum magnum in Jemana (...)".
- ↑ Vide "Saba" apud Lexicon Universale Hofmann.
- ↑ Vide "Sabaei" apud Gaffiot.
- ↑ Vide "Mariaba" apud Lexicon Universale Hofmann.
- ↑ Confer homonymam urbem Libycam Albaidam.
- ↑ Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "DJOFA الجوف. Provincia Jemanae magna (...)".
- ↑ Ancient Ports in the Red Sea,
- ↑ Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "Raima ريمة. Memoratur a Niebuhrio vicus Rema paululum a meridie Sanaae situs et provincia Rema (...)".