Florus et Laurus

martyres in Illyrico

Sancti Florus et Laurus martyres Christiani in Illyrico saeculo II p.C.n. passi sunt. Memoria eorum die 18 Augusti Calendario Gregoriano ab Ecclesia Catholica colitur, 18 Augusti Calendario Iuliano (i.e. 31 Augusti Gregoriano) ab Ecclesia Orthodoxa.

Florus et Laurus, icon Novogardiensis fine saeculi XV
Vide etiam paginam discretivam: Florus (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Laurus (discretiva).

Erant fratres gemini, artem lapicidiam a Proculo et Maximo didicerunt. Postquam vero eorum magistri martyrio essent perfuncti pro Christo, Byzantium reliquerunt et in Illyricum pervenerunt, ubi exercebant artem suam. A Licinio magistratu pecuniam accipiebant, ut idolis templum erigerent. Pecuniam dederunt pauperibus, templum autem elaboraverunt; quod cum confectum esset, idolis confregerunt et templum in honorem Christi consecraverunt. Licinius re comperta eos iniecit in profundum puteum, ubi terra obruti mortui sunt.

Corpora Lauri et Flori detecta sunt sub Constantini Magni imperio et in Constantinopolim abducta sunt, ubi deposita in monasterio Salvatoris Omnipotentis. Reliquiis eorum inventis statim morbus finivit, qui pecudes omnes tum vexabat, et in Russia Florus et Laurus equorum patrones habebantur et semper cum equis in iconibus pinguntur. Cyrillus patriarcha anno 2011 diem memoriae Flori et Lauri pro die festo veterinariorum haberi benedixit.