Flavius Avitus Marinianus

Flavius Avitus Marinianus (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.

FamiliaRecensere

Avitus uxorem Anastasiam duxit, ambo Christiani fuerunt. Filius eorum Flavius Rufius Praetextatus Postumianus, consul anni 448, erat et forsitan pater Rufii Viventii Galli[1].

Cursus honorumRecensere

Avitus anno 422 Praefectus praetorio Africae, Italiae atque Illyrici erat et anno 423 una cum Flavio Asclepiodoto consulatum gessit.

NotaeRecensere

  1. Stemma Familiae apud "The Prosopography of the Later Roman Empire: Volume 2, AD 395-527", p. 1321


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus XIII et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus X
Consul
423
cum
Flavio Asclepiodoto
Successores:
Flavius Castinus et Flavius Victor