Flavius Areobindus (natus saeculo 4 aut 5, mortuus anno 449) dux militum et rerum politicarum peritus Imperii Romani Orientalis fuit.

Areobindus Gothus erat. Filius eius Flavius Dagalaifus anno 461 consul fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 422 bello contra Bahram V regem Sassanidarum interfuit et exercitum Persarum vicit. Erat tum comes foederatorum. Anno 434 consulatum gessit una cum Flavius Ardaburius Asparus. Eodem anno magister militum per Orientem nominatus est. Anno 441 Theodosius II imperator eum cum classe Romana in Africam in Vandalos misit. Quae expeditio male evenit. Anno 443 ab Attila rege Hunnorum victus est. Anno 447 Patricius factus est. Anno 449 mortuus est[1].

  1. Der Neue Pauly T. 1, c. 1046


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XIV et Flavius Petronius Maximus
Consul
434
cum
Flavio Ardaburio Asparo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XV et Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus IV