Ieremias Thomas
Ieremias Thomas, vulgo Jerry vel Jeremiah P. Thomas (natus die 30 Octobris 1830[1] ad Sackets Harbor(en) civitatis Novi Eboraci; die 15 Decembris 1885 mortuus) fuit pincernarum primus, qui de arte potionum miscendarum scripserit. In oppido nativo, deinde Novo Portu Connecticutae educatus est. Ibidem annum septemdecimum agens pincerna laboravit; inde anno 1849 nauta usque ad Californiam profectus est. Franciscopoli fortasse apud cauponam El Dorado, certe apud deversorium Illinois House operam dedit; mox ad partes orientales redit, ubi Novo Portu in urbe City Hotel direxit; deinde in aliis urbibus pluribus brevissime morabatur.
Obitus: 15 Decembris 1885; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Memoria
Ab anno 1858 Novi Eboraci in urbe apud Metropolitan Hotel pincerna principalis meruit, sed anno 1860 cum fratre Georgio cauponam suam condidit in aedificio n° 622 Broadway. Ibi (si anecdotis posterioribus credimus) Albertus Eduardus Walliae princeps mox visitavit potionemque julep gustavit "At nihil est" confitens "nisi limonata ..." profundiusque mox bibens "valde, valde suavis!" aestimavit.[2] Anno 1862 Thomas librum The bon vivant's companion divulgavit, sed ab 1863 usque in 1866 Franciscopoli versatus est alterumque librum hodie deperditum, titulo Portrait gallery of distinguished bar-keepers, illa in urbe edidit. Deinde usque in 1885 Novi Eboraci tabernas potorias tenuit sive in deversoriis laboravit. Hoc anno subito mortuus est.
Potionem mixtam scintillantem, quam Blue blazer ("flammatrix azulea") nuncupavit, primus invenit.[3]
Scripta
recensere- 1862 : The bon vivant's companion, or How to mix drinks. Novi Eboraci: Dick & Fitzgerald Textus; alibi; alia impressio, titulo The bar-tender's guide
- 1887 : The bar-tender's guide, or How to mix all kinds of plain and fancy drinks. Nova ed. Novi Eboraci: Dick & Fitzgerald Textus apud Internet Archive
Notae
recensere- ↑ Wondrich (2015) cap. 1. "1832" secundum New York Times (1885)
- ↑ Why, it's only a lemonade, after all! ... Very, very nice: Wondrich (2015) cap. 1, fontibus citatis
- ↑ Beebe (1946)
Bibliographia
recensere- Fontes fere coaevi
- 1863 : recensio libri deperditi Ieremiae Thomas, titulo Portrait gallery of distinguished bar-keepers [Franciscopoli, c. 1863], in San Francisco Daily Alta
- 1867 : The American barkeeper. Franciscopoli Textus (Exstant exemplaria Carolo B. Campbell attributa, praefatione munita; textus e libro deperdito Ieremiae Thomas, titulo Portrait gallery of distinguished bar-keepers [Franciscopoli, c. 1863] demptum esse censetur)
- 1885 : necrologia in New York World
- 1885 : "In and about the city: A noted saloon keeper dead" in New York Times (16 Decembris 1885)
- Eruditio
- Herbert Asbury, ed., Jerry Thomas: The bon vivant's companion (Novi Eboraci: Knopf, 1927)
- Lucius Beebe, The Stork Club bar book (Novi Eboraci: Rinehart, 1946) pp. 99-101
- William Grimes, "The bartender who started it all" in New York Times (31 Octobris 2007)
- David Wondrich, Imbibe! From Absinthe Cocktail to Whiskey Smash, a Salute in Stories and Drinks to "Professor" Jerry Thomas, Pioneer of the American Bar (2a ed. Novi Eboraci: Perigee, 2015. ISBN 978-0-399-53287-0) cap. 1 et passim Inter fontes nostros (editio 1a: 2007)
Nexus externi
recensere- "Jeremiah P. Thomas" apud Cocktail Kingdom