Fischt
Res apud Vicidata repertae:
Fischt[1] (Russice Фишт, Adygeice Фыщт, i.e. "caput album") est mons in parte occidentali Caucasi Maioris, in confinio rei publicae Adygeiae et territorii Crasnodariani Foederationis Russicae situs, altitudinem 2867 m habens. Сoncretus est e calcibus, in quibus carstus evolvit. Cum montibus adiacentibus Oschten et Pschecha-Su massivum Fischt-Oschtenicum format.

Massivum Fischt-Oschtenicum (cum montibus Fischt ad sinistram et Oschten ad dextram) e sublimi loco Sotzii hieme visum
Stadium Sotzii, pro Olympiis hiemalibus anni 2014 aedificatum, secundum montem Fischt nominatum est.
NotaRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad montem Fischt spectant. |