Filsum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Commune Filsum etiam e vicis Ammersum, Brückenfehn, Busboomsfehn, Lammertsfehn atque Stallbrüggerfeld constat. Ab anno 1973 Filsum cum aliis communibus ad commune generale Jümme pertinet.

Wikidata Filsum
Res apud Vicidata repertae:
Filsum: insigne
Filsum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°14′0″N 7°38′0″E
Numerus incolarum: 2 199
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Jümme, Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 23.75 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Uplengen, Detern

Tabula aut despectus

Filsum: situs
Filsum: situs
Filsum ex aere visum
Curis communis generalis Jümme in Filso sita
Ecclesia Sancti Pauli saeculo XIII coepta

Historia

recensere

Ecclesia Paulus Tarsensis Filsi saeculo XIII aedificatum est; hoc tempore vicus conditum esse creditur. Olim Filsi regio pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 Filsum ad Borussiam pertinuit. Filsum ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Filsum Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Filsum ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Filsi vici supra dicti in unum commune coniuncti sunt et hoc cum communibus Detern et Nortmoor ad commune generale Jümme se coniunxit. Ab anno 2011 Margareta Schulte-Cramer magistra civium est[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Filsum spectant.