Detern est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Ad commune Detern etiam vici Amdorf, Barge, Neuburg, Stickhausen atque Velde pertinent. Ab anno 1973 Detern cum aliis communibus ad commune generale Jümme pertinet.

Wikidata Detern
Res apud Vicidata repertae:
Detern: insigne
Detern: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°12′37″N 7°40′29″E
Numerus incolarum: 2 858
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Jümme, Circulus Lerensis

Geographia

Superficies: 43.31 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Barßel, Uplengen, Filsum, Ostrhauderfehn

Tabula aut despectus

Detern: situs
Detern: situs
Turris Castelli Stickhausen
Ecclesia Sanctorum Stephani et Bartholomaei

Historia

recensere

Olim regio pars Frisiae Orientalis fuit. Die 27 Septembris 1426 hic Pugna apud Detern de libertate Frisiae Orientalis pugnata est[1]. Annis 1744 - 1806 Detern ad Borussiam pertinuit. Anno 1752 Detern nomine "Dedarden" vel "Detarden" nominatum est. Detern ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Detern Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Detern ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Detern cum communibus Filso et Nortmoor ad commune generale Jümme se coniunxit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Detern spectant.