Filigranologia (a filo + grano + -ologia 'studium') est studium signorum aquariorum, quod eruditi ad inveniendas res de tempore et origine exemplorum scriptorum et exemplorum artis in charta conditorum usitate insistunt. Sunt nonnulli signorum aquariorum catalogi, insigniter Les Filigranes Caroli Moysis Briquet (1907), liber qui imagines multorum signorum aquariorum ex instrumentis temporum certorum comprehendit, ad adiuvandos eos qui hoc genus investigare volunt dicatus.[1]

Corona et "CA": signum aquarium in multis pittaciis cursualibus Consortionis Populorum inventum (hic a verso visum).

NotaeRecensere

  1. J. Bidwell, "The study of paper as evidence, artefact, and commodity," in The Book Encompassed: Studies in Twentieth-Century Bibliography, ed. P. H. Davison (Oak Knoll Press, 1992), 69–82.
  Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!