Ferula narcissiaca[1] est extensor telescopicus, plerumque monopus quo homo photographemata selfie facere potest, smartphone vel machinam photographicam praeter usitatum bracchii ambitum manu tenens.[2] Ferula plene extendi potest, manubrio in alio fine et confibula aptabili? in alio, ut rem stabiliat.[3] Nonnullis ferulis sunt moderatores remoti aut Bluetooth, qui sinunt ut utentes tempus picturae faciendae decernant,[4] et exemplaria speculis post viewscreen praedita.[5] Contra monopodum? quod machinam photographicam in solo stabilit, bracchium ferulae narcissiacae crassissimum et fortissimum in fine machinam adversum est, ut comprehensionem et aequilibrium melius praebeat.[6] Salutis causa, multa loca commercii ferulas narcissiacas interdicunt, inter quae omnes Disney Parks et Universal Studios Orlando et Ruscisilvae.[7]

Peregrinator ferulam narcissiacam adhibet prope summam Pyramidem Solarem as Teotihuacan.
Ferula narcissiaca plene extensa, smartphone affixo.

Nexus interni

  1. "[Michael Fontaine] coined the phrase ferula narcissiaca, or “Narcissus stick.” “I must say with no humility that it was regarded as fairly ingenious,” he says with a laugh. “It went viral all over Twitter” (Saulnier 2018).
  2. Happy 2014.
  3. Peterson 2014.
  4. Peterson 2014.
  5. Woods 2013.
  6. Pogue 2007.
  7. Welch 2015.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferula narcissiaca spectant.