Aperire sectionem principem

Ferdinandus (Ferdinand) Werner (natus 27 Octobris 1876 in (Hassiae oppido Weidenhausem), mortuus 5 Martii 1961 Giessae) vir publicus Hassiae et sodalis primo factionis Theodiscae Socialis, deinde DNVP, postremo NSDAP fuit.

Iuventus munusqueRecensere

Pater Ferdinandi faber fuit. Postquam scholam finivit, Giessae linguis recentioribus historiae litterisque Theodiscis studebat et anno 1900 probationem magistri accepit. Ab hoc tempore magister in Hassia laboravit. Wwerner quod saepe odium in Iudaicos proclamabat, a magistratibus saepenumero ad alias scholas transscriptus est. Anno 1910 Butzbach in scholam venit; hic ad annum 1933 liberos instituit.

Cursus honorumRecensere

Werner ab anno 1898 sodalis et postea praeses Factionis Theodiscae Socialis fuit, qui acriter contra Iudaicos certavit. Anno 1911 legatus Dietae Imperii Germanici suffectus est et ad annum 1918 mansit. Post casum monarchiae 1918 Werner ad novam DNVP factionem accessit. Anno 1920 frustra candidatus Dietae Imperii erat, sed anno 1924 electus est et ad annum 1928 legatus mansit. Iam ab anno 1923 legatus senatus Terrae Hassiae electus est. Anno 1930 Nazistae electione Hassiae vicerunt et Werner praeses senatus terrae electus est. Quod autem maiorem partem legatorum non habuerunt, praesidem ministrorum Hassiae Bernhardum Adelung (SPD) noniam dimittere potuerunt. Non prius quam 13 Martii 1933 suffragiis NSDAP et Centri praeses Hassiae electus est. Sed iam 20 Septembris eiusdem anni dimissus est. Successor Philippus Gulielmus Jung nominatus est.

Post secundum bellum mundanumRecensere

Ab anno 1945 ad mortem Werner historicum regionis se praebuit.

Nexus externiRecensere