Fenestrae temporales
Fenestrae temporales sunt aperturae in Amniotorum temporibus, inter os postorbitale et os squamosum, et illarum munus est cranii pondus gracilius facere simul ac situm insertionis musculo adductori mandibulae praebere.
Craniorum genera secundum fenestras temporales sunt:
- anapsidum, cui nulla est fenestra temporalis;
- synapsidum, cui duae singulae fenestrae temporales laterales, utraeque ossibus postorbitali et squamoso et quadratoiugali et iugali limitatae;
- euryapsidum, cui duae singulae fenestrae temporales supernae ac latae, utraeque ossibus postorbitali et parietali et squamoso limitatae;
- diapsidum, cui duae binae fenestrae temporales, cunctis ossibus supra dictis limitatae.
In Reptilibus Diapsidis fenestra temporalis superior dicitur fenestra supratemporalis, inferior fenestra infratemporalis.
Anapsida sunt Reptilia basalia, Synapsida Mammalia propinquaque continent, Euryapsida sunt grex Reptilium marinorum extinctorum qui nonnulla Diapsida non inter se propinqua continet, Diapsida demum omnia Reptilia viventia comprehendunt praeter Testudinata (quae anapsida sunt).