Fenestrae in conformatione corporis sunt naturalia vel fortuita calvae foramina.

Cranium anapsidum

In Anapsidorum cranio nullae sunt fenestrae. Sine fenestris testudinorum cranium quoque est, etsi verisimile est eas subclassis Anapsidorum non esse membra, ergo hodie Anapsida non iam existunt.

Cranium synapsidum

In synapsido cranio binae fenestrae infratemporales sunt. Hodierna synapsida sunt mammalia.

Cranium Euryapsidum

In Euryapsidis binae fenestrae supratemporales sunt. Hodierna Euryapsida nulla sunt, nec grex naturalis est.

Cranium diapsidum

In Diapsidorum cranio bis binae sunt fenestrae: fenestrae supratemporales et fenestrae infratemporales. Hodierna Diapsida sunt Sauropsida omnia.

Cranium diapsidum mutatum squamatorum

In Squamatorum cranio bis binae sunt fenestrae, ut in Diapsidibus omnibus, sed fenestra infratemporalis nullo osse concluditur (ne osse quadratoiugali quidem).

Cranium Diapsidum mutatum Archosauriorum

In Archosauriorum cranio (quod triapsidum vocari potest) ter binae sunt fenestrae: fenestrae supratemporales, fenestrae infratemporales, et fenestrae antorbitales. Hodie Archosauria sunt crocodilia et aves.

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!