Felix Fabri
Felix Fabri (Theodisce Schmid)[1] (Turici natus anno circiter 1441; mortuus anno 1502 Ulmae) fuit frater Dominicanus et auctor. Peregrinationem ad Terram Sanctam annis 1480/1483 perfecit iterque curiose descripsit.
Vita
recensereFelix Fabri filius fuit Iosephi et Clarae Schmid loco Issnacht oriundorum et filius fratris Rudolphi Stüssi, demarchi Turicensis. Se ipsum nomine Theodisco in Latinum verso Fabri nominavit tribusque litteris f.f.f. (Frater Felix Fabri) subscribere solebat. Die 25 Novembri 1452, quo in Ecclesia Catholica Romana Catharina Alexandrina, patrona eius, celebratur, in conventum ordinis Fratrum Praedicatorum Basileae intravit, eodem die anni 1453 professionem religiosam emisit.
Fabri una cum aliis fratribus anno 1468 Basilea Ulmam ad conventum, qui ibi fuit, reformandum missus esse videtur. Ibi usque ad mortem anno 1502 spectatus ac honestus munere lectoris claustri ac praedicatoris functus est. Idem conventus monialium reformatos regionis vicinae curavit.
Anno 1467 Aquisgranum peregrinavit, ob res ordinis 1476 Romam, 1482 Colmariam, 1485 aut 1486 Norimbergam et 1486 aut 1487 Ventias itinera fecit. Fabri bis Palaestinam lustravit: 1480 et 1483/84. Peregrinationes suae ab Ulma per Hierosolyma ad monasterium Sanctae Catharinae in monte Sinai situm necnon usque ad Cairum et Alexandriam duxerunt.
Praeter alia opera duarum peregrinationem expositionem nomine Evagatorii composuit. Narratione diurni commentarii modo disposita non solum iter vivaciter descripsit, sed etiam res geographicas religiosasque et totam vitae societatem accurate exposuit.
Opera
recensereDe copioso Fabri opere eo vivo nihil typis datum est. Interea magna operum pars in interrete invenire potest.
- Evagatorium
- Pilgerbüchlein (id est: libellus peregrini, summarium Evagatorii lingua theodisca anno 1556 editum)
- Historia Suevorum
- Tractatus de civitate Ulmensi
- Die Sionpilger (1492, theodisce)
- Sermones
- Opera amissa a Fabri mentionata (de obsidione Rhodi insulae; iter in Venetias 1480)
Notae
recensere- ↑ Peius "Felix Faber": cf. e.g. "Epitaphio aliud, Fr. Felici Fabri scriptum ... Fr. Felicem Fabri invaserat cupido ..." (pp. 180-181 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones
- 1843-1849 : Cunradus Dietericus Hassler, ed., Fratris Felicis Fabri Evagatorium. 3 voll. Stuttgardiae (Latine) (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books) (vol. 3 apud Google Books) 1 2 3 apud Bibliothecam Publicam Bavaricam 1-3 apud bibliothecam universitatis Dusseldorpensis
- 1893-1896 : Aubrey Stewart, interpr., Felix Fabri. 2 voll. in 4 partes. Londinii: Palestine Pilgrims' Text Society (Anglice) 1 i 1 ii 2 i 2 ii
- 2013- : Jean Meyers, Michel Tarayre, edd. et interprr., Félix Fabri: Les Errances de frère Félix, pèlerin en Terre Sainte, en Arabie et en Égypte. Lutetiae: Classiques Garnier (Latine, Francogallice)
- Eruditio
- Kathryne Beebe, Pilgrim and Preacher. The Audiences and Observant Spirituality of Friar Felix Fabri (1437/8–1502). Oxonii: Oxford University Press, 2014. ISBN 978-0-19-871707-2
- Andreas Klußmann, In Gottes Namen fahren wir. Die spätmittelalterlichen Pilgerberichte von Felix Fabri, Bernhard von Breydenbach und Konrad Grünemberg im Vergleich. Saarbrücken: Universaar, 2012. ISBN 978-3-86223-076-1
- H. F. M. Prescott, Once To Sinai: The Further Pilgrimage Of Friar Felix Fabri. Novi Eboraci: Macmillan, 1958 Textus
Nexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • |
- Manuscripta Evagatorii apud Bibliothecam Publicam Bavaricam:
- 1488 vol. 1 vol. 2
- 1508 (ab Hartmanno Schedel ornatum) vol. 1 vol. 2
- Giulio Orazio Bravi, Il viaggio del frate domenicano Felix Fabri da Ulm a Venezia e da Venezia a Ulm, 1483-1484 (2015)
- Klaus Graf, "Felix Fabris Abhandlung von der Stadt Ulm" (2015) apud Archivalia
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |