Ferdinandus Maria Brignoli
(Redirectum de F. M. Brignoli)
Ferdinandus (Italice Fernando) Maria Brignoli, anno 1901 natus et anno 1970 mortuus, fuit philologus et politicus Italiae, poeta Italicus et Latinus.
Res apud Vicidata repertae:
Universitatis Romae alumnus, de Vergilio et Ennio tractabat. Ennii Annales Italice vertit. Annis tricesimis saeculi vicesimi in collegio opificum munere fungebatur; anno 1939 etiam in parlamentum Italiae electus est; tunc et Lictorium poema Benito Mussolini favens composuit. Annis quinquagesimis et sexagesimis carminibus Latinis innotuit; tunc poemata eius quater et decies in Certamine Hoeufftiano laude ornata sunt. Etiam versus Italicos edebat.
Opera selecta
recensere- 1938. Lictorium carmen. Romae: In Aedibus P. Maglione succ. H. Loescher / Typis A. Ambrosini. – textus hic reperiri potest.
- 1928. ‘Sulla composizione dell’Eneide: dissertazione di laurea’. Rome: Facoltà di Lettere della Regia Università di Roma. Typescript, preserved in the Biblioteca universitaria Alessandrina, Romae (F.LET TESI.1928 15).
- 1937. Gli annali d’Ennio; illustrati, tradotti e ricostruiti Fernando Maria Brignoli. Romae: Ausonia.
- [1937]. Quaestiones ennianae. Romae: P. Maglione.
- 1942. Ombra: poema d’amore. [Mediolani]: Istituto editoriale cisalpino.
Bibliographia
recensere- Slovník latinských spisovatelů ("index scriptorum Latinorum), 1984, p. 150 (Polonice)
Nexus externi
recensere- Brignoli vita in situ Fascist Latin texts (Universitas Osloensis; ibi et Lictorium carmen invenias)
- Brignoli in WorldCat
- Brignoli in VIAF
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.