Expeditio Malaspinae
Expeditio Malaspinae (1789–1794) fuit exploratio scientifica quae per circumnavigationem annorum quinque, Alexandro Malaspina et Iosepho de Bustamante y Guerra ducibus, facta est. Quamquam expeditio ex Malaspina appellatur, hic semper duci Bustamante partem aequalem tribuit; ille autem Malaspinam fuisse caput expeditionis ex initio fasus est.[1]
Gubernatio Hispanica pecuniam expeditioni concessit, cui proposita definite scientifica instituit, eodem modo navigationum Iacobi Cook et Ioannis Francisci de Galaup, comitis de La Pérouse. Scientiae periti Expeditionis Malaspinae conlectiones fecerunt quae tantum conlectiones expeditionis Iacobi Cook fortasse exsuperabant, sed ob societatem Malaspinae nuper rediti in coniuratione ad deiciendam gubernationem, ipsoque in carcerem coniecto, plurimae expeditionis relationes et conlectiones, ineditae conservatae, primum saeculo undevicensimo exeunte vulgatae sunt.[2]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Cutter, Donald C. (1991). Malaspina & Galiano: Spanish Voyages to the Northwest Coast, 1791 & 1792. University of Washington Press. pp. 4–5. ISBN 0-295-97105-3
- ↑ Fernandez-Armesto, Felipe (2006). Pathfinders: A Global History of Exploration. W.W. Norton & Company. pp. 305–307. ISBN 0-393-06259-7
Bibliographia
recensere- Meany, Edmond Stephen. Vancouver's discovery of Puget Sound. Mystic Seaport.
Nexus externi
recensere- Biographia Malaspinae, a Dario Manfredi scripta, apud web.viu.ca
- Circumnavigatio Malaspinae: "Global change and exploration of the ocean's biodiversity," apud www.expedicionmalaqspina.es