Expeditio 29 fuit vicensima-nona diuturnitatis expeditio ad Stationem Spatialem Internationalem (SSI) missa. Expeditio rite coepit cum aeronavis Soyuz TMA-21 ex SSI discederet, hora 00:38 UTC die 16 Septembris 2011,[1] quando astronautae Satoshi Furukawa, Michael Fossum, et Sergeius Volkov, qui in Soyuz TMA-02M vehentes Iunio 2011 advenerant, sua opera coeperunt.

Insigne Expeditionis 29.

Soyuz TMA-22, quod additos Expeditionis 29 astronautas ad SSI tulit, primum Septembri 2011 immitti intentum erat, sed ob defectionem Progress M-12M vehiculi suppeditantis die 24 Augusti, immissio ad 14 Novembris retenta est.[2] Se feliciter cum SSI die 16 Novembris 2011 coniunxit.[3]

Expeditio 29 rite finita est cum Soyuz TMA-02M se ab SSI die 21 Novembris 2011 separavit, astronautis Furukawa, Fossum, et Volkov ad Tellurem in ea redientibus, atque Daniele Burbank, Antonio Shkaplerov, et Anatolio Ivanishin in SSI pro Expeditione 30 manentibus.[4]

Astronautae

recensere

Hic est index astronautarum et munerum.[5][6]

Positio Pars Prima
(Septembri 2011 ad Novembrem 2011)
Pars Altera
(Novembri 2011)
Praefectus Michael Fossum, NASA
Volatus spatialis tertius
Ingeniarius Volatus 1 Satoshi Furukawa, JAXA
Volatus spatialis primus
Ingeniarius Volatus 2 Sergeius Volkov, RSA
Volatus alter
Ingeniarius Volatus 3 Antonius Shkaplerov, RSA
Volatus spatialis primus
Ingeniarius Volatus 4 Anatolius Ivanishin, RSA
Volatus spatialis primus
Ingeniarius Volatus 5 Daniel Burbank, NASA
Volatus spatialis tertiur

Nexus externi

recensere