Examen anatinum
Examen anatinum[1] est appellatio iocosa huiusmodi ratiocinationis:
Si qua res ut anas appareat, ut anas natet, ut anas tetrinniat, nonne vere anas sit?
Hic de singulari quadam re, a, agnoscenda agitur, quae certas perspicitur habere proprietates {G1...Gn}.
Examen anatinum quod genus ratiocinationis exponat, quaeritur. De ratiocinatione inductiva non agi videtur, quippe cum ratiocinator ad generalem anatis cognitionem corroborandam non tendat. Sin autem de ratiocinatione deductiva ageretur, anas iam esset agnita, et examinanda esset lex generalis:
- sive "De omnibus x, si x est F, x proprietates G habet."
- Sit F anas, et G numerus proprietatum {apparet ut anas; natat ut anas; crocitat ut anas}, quae de anate praedicari possunt.
Si singularis quam animadvertimus res ad anatis modum tetrinnit et natat, legis generalis praedictio vera est.
At enim res ita se habet, ut singularis quaedam a ex forma, genere natandi, sonitu agnoscenda sit. Hae proprietates, quas in singulari animadvertimus re, si ex lege generali concludi possunt, inopinatam rem a fortasse anatem esse agnovimus. Haec ratiocinatio est exemplum generis a Carolo S. Peirce excogitati, quod ratiocinatio abductiva appellatur. Abductio enim, quamquam incerta est, conclusionem valet eo firmare, quod propositionem sive legem generalem atque id quod praesto est testimonium explanare videtur. Ratiocinatione abductiva usi res vita cotidiana inopinatas nobis ipsis explanare solemus.
Notae
recensere- ↑ Examen anatinum est vox a voce Anglica duck test translata, cuius origo ex Iacobo Whitcomb Riley, poeta Americano, trahi solet. Dixit enim Riley: "When I see a bird that walks like a duck and swims like a duck and quacks like a duck, I call that bird a duck." Vide, puta, Davis (2007: 7).
Bibliographia
recensere- Davis, Robin S. (2007) Who's Sitting on Your Nest Egg? Why You Need a Financial Advisor and Ten Easy Tests for Finding the Best One. Bridgeway Books: Austin, TX.
- Gibson, Bill (2003) An essay on late structuralism. Development Economics And Structuralist Macroeconomics. (Essays in Honor of Lance Taylor, ed. by Amitava Krishna Dutt & Jaime Ros), 52-76. Edward Elgar Publishing: University of Notre Dame.