Eurodicautom[1] fuit priscum terminologiae repositorium datorum Commissionis Europaeae, anno 1975 creatum, primum usui interpretum et aliorum operariorum commissionis dicatum. Ante 1980, electronice consultari intra commisionem potuit. Cum communitas cresceret, amplificatum est a sex ad septem, tum novem, et ad ultimum undecim linguas (et Latina, nomina taxinomica praebens). Publicae interfacies utentis deinde additae sunt, ut homines privati ad terminologiam in campis activitatis Unionis Europaeae libere penetrare possent. Scholastici Universitatis Condatis Redonum UFR2, LEA, et pars interpretationis technicae et terminologiae res in repositorio datorum exstantes assidue retractabant et in nonnullis linguis creabant. Anno autem 2007, Terminologia Interactiva pro Europa in loco Eurodicautom substituta est.

Interior pars conclavis in tabulato tredecimo aedificii Berlaymont Bruxellis siti, ubi curatores Commissionis Europaeae conveniunt.
  1. Ut videtur verbum compositum ex Euro- > Europa + -dic- > dictum + -autom > automaticus.

Nexus externi

recensere