Eucherius (episcopus Lugdunensis)
Eucherius senator Romanus e primoribus urbis Gallicae Lugduni circa annum 370 videlicet natus anno 434, ut antiquis chronicis traditum, episcopus metropolitanus Lugdunensis consecratus est, interque annos 449 et 455 de vita decessit. Qui a christianis in sanctorum numero putatur dieque mortis suae 19 Novembris celebratur.
Vita
recensereIn litteris vero profanis penitus prima aetate apud optimos magistros eruditus deinde Gallam quamdam nobili genere natam uxorem duxit, quae complures liberos ei peperit, e quibus duae filae Consortia et Tullia atque duo filii Veranus et Salonius memorantur. Post annum autem 410 minus iam minusque vitae saecularis commoditates ac voluptates aestimare cœpit, perfectamque secundum Christi euangelium vitam agere ardentius in dies cupivit. Lugduno tandem Insulam Lerinum cum propinquis migrare constituit, ubi sanctus Honoratus non ita pridem religiosissimos homines coegerat ut conjuncte procul a saeculo absoluti christiani viverent.
Ibi complures annos habitaverunt, duoque Eucheri filii Veranus et Salonius litteris apud sanctos et eruditos viros ut Vincentium Lerinensem vel Salvianum studere potuerunt. Pater vero ipse documenta filiis e Sacris Scripturis trahens Verano librum qui Formulae spiritalis intelligentiae inscribitur, Salonio eum cui Instructiones est titulus dedicavit. Verumtamen tantum enisus est ut etiam a familiaribus disiunctus in mera solitudine viveret, ut solus primum in insulam propinquam, deinde in Luberonem montem, ubi ei erat praedium, migrare dicatur. Eremitas autem Aegyptios vehementer admirans de eis Ioannem Cassianum percontatus est, qui ei septem e Collationibus suis De Scithico Eremo inscripsit, ipseque librum De laude eremi composuit.
Cui tandem tanta per Galliam fuit fama ut cives ejus Lugdunenses priore episcopo mortuo eum eligerent et a Monte Luberone ubi tum solus in caverna viveret in urbem arcesserent. Archidiacono vero quem miserunt confringendus fuit murus quo cellae aditus obstructus erat. Ut autem episcopus metropolitanus Lugdunensis concilio anno 441 Arausione habito cum Hilario Arelatensi praesedit.
Etsi autem solitariam et durissimam vitam appetens, tamen cum multis eius temporis egregiis et notis viris Gallicis commercium et consuetudinem iunxit, compluresque epistulas quas scripsit etiamnunc legi possunt, e quibus memoranda est Epistula paraenetica ad Valerianum cognatum de contemptu mundi et saecularis philosophiae. De eo autem sunt quoque homiliae episcopales servatae Vitaque sancti Mauritii. Cujus liberi omnes ardenter ab eo impulsi christianas vitas praestantissimas egerunt monasteriaque condiderunt, duoque filii Veranus et Salonius episcopi electi sunt.