Et tu Brute
Καὶ σὺ τέκνον fuisse traditur sententia ultima a Gaio Caesare dicta die 15 Martii 44 a.C.n., cum inimici in Curia eum gladiis aggressi sunt. Suetonius enim refert: "Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: Καὶ σὺ τέκνον;"[1] Similiter et Dio Cassius: "traditione verissima fertur Caesarem nihil omnino dixisse; aliquos autem tradere eum his verbis Brutum interpulsisse, Καὶ σὺ τέκνον;"[2]
Versio Latina in tragoedia Shakespeariana Iulius Caesar enuntiatur versu bilingui "Et tu Brute? — Then fall Caesar."[3] Quae verba Shakesperius in scriptis anterioribus reppererat, sicut in ludo Ricardi Eedes Caesar interfectus inscripto, Latine anno 1582 docto.[4] Alia forma, "Tu quoque, fili mi?" in opere C. F. Lhomond De viris illustribus legitur.
Notae
recensere- ↑ Gaius Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum Jul.82.3.1.
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana 44.19.5 (conversio Vicipaediana).
- ↑ Gulielmus Shakesperius, Iulius Caesar act. 3 sc. 1 v. 77.
- ↑ Dyce, Alexander (1866). The Works of William Shakespeare. Londinii: Chapman and Hall. p. 648