Abbatia de Spallo
monasterium
(Redirectum de Espallum)
Abbatia de Spallo[1] seu Spallensis[2] (Francogallice abbaye de l'Épau) fuit monasterium Cisterciensium quod Berengaria Navarrae, vidua Ricardi I regis Angliae, anno 1230 iuxta Yvriacum prope Cenomanum condidit. Ipsa ibi sepulta est.
Anno 1365 aedificia abbatiae a Cenomanis civibus exusta sunt ne ad urbem oppugnandam propugnaculum ab Anglicis fierent. Ab anno fere 1960 restituta sunt.
Notae
recensere- ↑ "Spallum, Abbatia de Spallo seu de Pietate Dei": Julien Rémy Pesche, Dictionnaire topographique, historique et statistique de la Sarthe vol. 2 (p. 255 apud Google Books)
- ↑ "abbas ... Spallensis" (col. 1245 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Kim Willsher, "Berengaria of Navarre's 'cursed' tomb to be restored" in The Guardian (3 Augusti 2020)
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |