Ericus Maria Remarque (vere: Erich Paul Remark; natus die 22 Iunii 1898 Osnabrugae, mortuus die 25 Septembris 1970 Locarni) Germanus auctor fuit. Praeclarus autem factus est myhistoria sua Im Westen nichts Neues (1929) ubi agitur de vita quotidiana militum tempore Primi belli pancosmici pugnantium.

Remarque anno 1929 in Helvetia

Bello primo mundano vulneratus anno 1918 paedagogus, diurnarius, cipporum venditor factus est (cf. Der schwarze Obelisk. Geschichte einer Jugend, 1956). Praeter hoc opera scribere coepit, poesim fabellasque. Anno 1920 fabulam Milesiam Impressionismo multa debentem edidit, quae praetitulata est Die Traumbude. Tunc adhuc textus praeconiales apud ephemeridem "Sport im Bild" faciebat.

Mythistoria de bello Im Westen nichts Neues (1929) antea in ephemeride "Vossischen Zeitung" publicata est, ubi agitur de vita militis tironis Pauli Bäumer. Syntax ex industria brevissima est ad passionem iuvenum pugnantium bene exprimendam. Ideas heroicas de anima in campo honoris efflanda fortissime criticavit necnon tentationes in animis iuvenilibus pervertendis. Conversum est id opus in linguas plus quam triginti; id opus continuatum aliquo modo est libro Der Weg zurück (1931), ubi reditus militum desperatorum in patriam inimicam describitur.

Anno 1933 Germaniam reliquit Nazismo saeviente. Libri eius flammis mandati sunt, civis Germanici iura omnia anno 1938 perdita sunt Proiectio taeniae Americanae de eius opere magno in Germania iam anno 1930 impedita est Iosepho Goebbels instigante.

Sconae habitavit antequam porro fugeret. Opere Drei Kameraden (1938) Amstelodami edito de tempore annorum 1920 narrabat. Post annum 1939 in Civitatibus Unitis vixit ubi revera notus et dives auctor fuit. Opere L’Arc de Triomphe (1946) de profugis Germanis in Francia viventibus scripsit. Anno 1947 civis Americanus factus est. Osnabrugae in Archivo pro Remarque nominato documenta multa de eius vita operibusque spectanda iacent. Anno 1997 congressus primus internationalis de Remarque ibidem habitus est.

Opera alia selecta

recensere
  • Liebe Deinen Nächsten (1941)
  • Der Funke Leben (1952)
  • Zeit zu leben und Zeit zu sterben (1954)
  • Die letzte Station (1956)
  • Der Himmel kennt keine Günstlinge (1961)
  • Die Nacht von Lissabon (1962)
  • Schatten im Paradies (post mortem 1971)

Externi nexus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Mariam Remarque spectant.