Ephraim Kishon (nomen commenticium, recte: Ferenc Hoffmann; natus die 23 Augusti 1924 Budapestini, mortuus die 29 Ianuarii 2005 in pago Abbatis Cellae Interioris) scriptor Israëlis criticus satiricus et diurnarius fuit. Praesertim in terris linguae Theodiscae auctor dilectissimus creatus est. Anno 2002 praemium maximum quod vocatur Praemium Israel accepit. Sepultus est ad Vernicollem.

Scriptor in colloquio percontativo anni 2001

Filius tabernae argentariae praefecti historiam artis et sculpturam studuit in Hungariae capite. Tempore Secundi belli mundani in castra carceralia quaedam in Poloniam deportatus est. Membra plura familiae eius Holocausto necata sunt. Ephraim Kishon fugere contigit anno 1945, cum in castra extinctionis transportaretur. Anno 1949 in Civitatem Israel transmigravit ubi in principio in colonia rustica Kibbutz tamquam faber operabatur.

Anno 1952 commentarios politicos-satiricos publicare coepit, ut in actis diurnis maximi momenti praetitulatis Ma'ariv. Quando scribere professio eius sola fieret, oratione pedestri fabulas mythistoriasque valde facetas creavit ad detegendos humanos lapsus et ridendo verum dicendum. Tamen societatis Israeliticae res varias contradictorias et reprehendendas quoque monstravit. Argumentum praelatum in operibus suis erat matrimonialis status. Interrogatus, cur tantopere profecisset, respondit se minime typica Israelitica tantummodo descripsisse sed res quae ubique terrarum accidere possent.

Ne obliviscamur mentionem facere de pluribus comoediis et ludis radiophonicis televisificisve. Natura operum Kishoniensium semper iucunda manet. Libri eius in linguas circiter 40 conversi sunt. In terris linguae Theodiscae plus quam 30 miliones lectorum numeravit. De hoc contentissimus Kishon enuntiavit aliquando se creatum esse auctorem maxime dilectum a prole carnificum familiae eius. Nonnulla opera etiam lingua Theodisca pepigit. Opera eius in linguam Theodiscam convertit saepissime et elegantissime Fredericus Torberg.

Opera nonnulla (cum titulis Theodiscis)

recensere
  • Dreh’n Sie sich um, Frau Lot (1962)
  • Arche Noah, Touristenklasse (1963)
  • Wie unfair, David (1967)
  • Der Blaumilchkanal (1971)
  • Salomos Urteil, zweite Instanz (1972)
  • Kein Applaus für Podmanitzki (1973)
  • Kein Öl, Moses? (1974)
  • Und die liebe Ehefrau (1981)
  • Für alle Fälle (1987)
  • Total verkabelt (1989)
  • Essen ist meine Lieblingsspeise (1992)

Pollok, Gerhard: "Kishon, Ephraim", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)