Endogenes retrovirus
Retrovirus endogenes est retrovirus excerptum ex archaicis infectionibus in fertilibus cellulis (spermate ovisque); ergo vira ista a posteris hereditantur et in ADN animalium manet. Endogena retrovira in ADN manent diu, sed saepe sunt breviter pestifera ob mutationes. Fragmenta retrovirorum endogenum in ADN parvi momenti sunt, ergo Anglice "junkDNA" (Latine ADN sordes) appellantur. Multa fragmenta etiam proteina producunt, sed non contaminant. Decima pars genomatis humani ex fragmentis retrovirorum endogenum facta est.
Endogenum retrovirorum studium
recensereAnno 2006 Theodoricus Heidmann retrovirus endogenum "mortuum" resuscitavit et Phoenicem nominavit. Redivivum VIDH melius intellegere posse sperat.
Et genetici retroviris endogenibus student ut horum evolutionem intelligant. Quomodo pridem infectiones vinceramus student ut mutationes quas aptare usi sumus intelligant. Haec disciplina palaeovirologia appellatur.[1]
Anno 2007 Aris Katzourakis lentivirus appellatum "RELIENT", quod primum endogenes est in cuniculo visum, invenit. "RELIENT" VIDH endogenes quoque posse arguit.
De graviditate
recenserePlures homines docti putant evolutionem ope endogenum retrovirorum placentam creavisse. Retrovirus endogenes quod defensionem matris a morbis supprimit in placentis mammalium invenitur. Defensionis suppressio infantem sinit ut in ventrem accipiatur contra ovum.