Emsbüren
Emsbüren est commune in Saxonia Inferiore atque ad flumen Amisiam situm atque pars Circuli Terrae Emesensis. Ad Emsbüren etiam vici Ahlde, Berge, Elbergen, Gleesen, Leschede, Listrup atque Mehringen pertinent.
Locus: 52°23′33″N 7°17′29″E
Numerus incolarum: 10 735
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Emsbüren
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Lingen, Lünne, Spelle, Salzbergen
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 804 ecclesia Sancti Andreae in Emsbüren primo in actis descripta est. Diu ad Dioecesem Monasteriensem pertinuit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus Lingae conditus est, cuius caput Linga erat et ad quem Emsbüren ad annum 1977 pertinuit. Ab anno 1946 Circulus Linga pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1965 Emsbüren cum communibus Berge et Mehringen se ad commune generale Emsbüren coniunxit. Anno 1967 etiam vici Ahlde, Bernte, Elbergen, Gleesen et Leschede accesserunt. Anno 1974 Listrup accessit et commune generale in commune unicum Emsbüren coniunctum est. Anno 1977 Circulus Terrae Emesensis conditus est, ad quem Emsbüren ad hunc diem pertinet[1]. Magister civium Emsbüren ab anno 2006 Bernhardus Overberg est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Emsbüren spectant. |