Emendatio linguae[1] est opera in amplis gravibusque mutationibus efficiendis posita, quibus lingua vernacula in temperationem conformioremque structuram redigatur. Duae sunt rationes emendandae linguae: simplificatio, quae eo consilio fit, ut verborum formis grammaticaeque regulis conformatis lingua usu sit facilior; et purgatio, qua efficitur, ut vernaculae linguae quam minimus sit numerus alienarum rerum.

Nexus interni

  1. "De universali emendatione Linguae Germanicae" (p. 413 apud Google Books); "de emendatione linguae nostrae cogitarunt viri docti" (p. 30 apud Google Books); "in emendatione linguae eorum" (p. 14 col. 2 apud Google Books)