Elgersburg
Elgersburg oppidum quoddam in Circulo Ilm in Thuringia (Germaniae) est. Ad Kalendas Ianuarias 2020 incolas 1249 habuit. Ex anno 2019 cum vico Martinroda et urbe Plaue pars unionis administratoriae nomine Verwaltungsgemeinschaft Geratal/Plaue est. Ad viam ferratam inter Ilmenaviam et Arnstadium situm est.
Historia
recensereMentio prima burgi in monticulo et prope flumen Gera siti anno 1139 fuit. Possessores enim deorsum facile transitum pacificum commercialem trans Silvam Thuringiensem firmare atque munire potuerunt, inter quos Kevernburgenses et lantgravii Thuringienses noti sunt. Anno 1802 autem aula ducalis Gothensis castellum ex manibus dominorum de Witzleben emit. Incolae ex anno 1837 philotheoriae atque recreationi indulserunt cum aquae frigidae salubres morbis medendis oblatae sunt. Infirmi salutem petituri vel in burgo ipso sarti et tecti conservabantur qui hospitium meritorium quasi factus est.
Inde ab anno 1861 etiam metallis exercendis cura data est. In cursu temporis autem sanatoria officia magis magisque in pura periegetica mutata esse videntur. Hiemibus niveis etiam cursus campester magno studio colitur: hinc in nartis e.g. usque Ilmenaviam labi potueris.
Locus traditionum veterum et recentium
recensereCastellum ex anno 1899 sodalitas quaedam cui nomen Elgersburger Ritterschaft curat. Ingens murorum mediaevalium momentum cum poesi et equitum vitae traditionibus feliciter iunguntur et artifices alliciuntur. Anno 1911 caupona montana Hohe Warte creata est cum Turri Caroli Eduardi contigua in honorem ducis Gothensis in altitudine 811 metrorum erecta. Dux (Victoriae reginae nepos) animo motus res laudabiles omnes ipse inauguravit. Saepe homines vestibus historicis induti spectacula celebrant. Dantur convivia et festa publica. Natura ambiens ad multas excursiones invitat neque procul absunt deversoria illustria Mönchhof et Scöoffenhaus et Schmücke.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Elgersburg spectant. |