Egestorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Ad Egestorf commune etiam vici Döhle, Evendorf, Sahrendorf atque Schätzendorf pertinent. Egestorf pars communis generalis Hanstedt est.

Wikidata Egestorf
Res apud Vicidata repertae:
Egestorf: insigne
Egestorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°11′35″N 10°3′47″E
Numerus incolarum: 2 785
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 48.83 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Egestorf-Döhle, Sahrendorf

Tabula aut despectus

Egestorf: situs
Egestorf: situs

Historia

recensere

Egestorf pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Egestorf ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Hanstedt communis generalis est. Eodem anno vicus Thieshope ad Egestorf adiunctus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Egestorf spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!