Effigies sui ipsius pileum pinnatum gerentis

Effigies sui ipsius pileum pinnis candidis ornatum gerentis est tabula anno 1635 picta quae artificem Rembrandum ostendit. Tabula in officina pictoris confecta anno et signaturá Rembrandi rubricata est, sed ab anno 1968 discipulo aliquo attributa est. Anno 2012 eruditus Ernestus van de Wetering a magistro ipso confectam esse monstravit.

Effigies Rembrandi anno 1635 facta, apud Abbatiam de Boclanda ostentata

Tabula a principe Lichtensteni Iosepho Vencelo I saeculo XVIII empta est; inde usque ad saeculum XX ineuntem Vindobonae in Collectu Lichtenstenio iecit. Ante annum 1970 emit Haroldo Samuel mercator et artium amator, cuius vidua anno 2010 operi fundato National Trust legavit. Apud Abbatiam de Boclanda ostentatur.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere