Eduardus Asner
Eduardus, vulgo Eddie, Asner[1] (natus Kansiopoli Missuriae die 15 Novembris 1929; mortuus Tarzanae ad Angelopolim die 29 Augusti 2021[2]) fuit histrio Americanus et olim praeses Collegii Histrionum Lintei. Partibus Ludovici Grant annis 1970 et 1980 ineuntibus actis plerumque innotuit, primum in The Mary Tyler Moore Show et tum in Lou Grant eius prole, ut unus esset e paucis histrionibus televisificis qui easdem partes in comoedia et dramate agerent.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Novembris 1929; Kansanopolis
Obitus: 29 Augusti 2021; Tarzana
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Eddie Asner
Obitus: 29 Augusti 2021; Tarzana
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Eddie Asner
Familia
Coniunx: Nancy Sykes, Cindy Gilmore
Proles: Kate Asner
Proles: Kate Asner
Memoria
Sepultura: Sheffield Cemetery
Universitatem Sicaginiensem frequentavit, et miles in Exercitu Civitatum Foederatarum anno 1951 conscriptus est.[3]
Pelliculae selectae
recensere- 1991 - JFK
- 2002 - Papa Giovanni: The Pope of Peace ('Papa Ioannes: Papa Pacificus'), de vita Angeli Roncalli
Notae
recensere- ↑ Late etiam Ed Asner, aliquando Edward Asner vulgo appellatus.
- ↑ Dagan, Carmel; Natale, Richard (29 Augusti 2021). "Ed Asner, Emmy-Winning ‘Lou Grant’ Star, Dies at 91". Variety
- ↑ Late-Night Lox, Vodka, and Banana Cream Pie With Ed Asner. . Vulture.com. 1 Octobris 2012.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Asner spectant. |