Linea ecliptica

(Redirectum de Ecliptica)
Sol, sicut visus est a tellure planeta quae circum solem currit, movere videtur inter stellas fixas. Linea ecliptica est via qua sol migrare videtur inter stellas fixas. Soli paulo plus quam 365 dies opus est ut cursum annualem percurrat.

Linea ecliptica (lingua Graeca antiqua) ἔκλειψις ékleipsis est illa linea in caelo qua sol sicut visus est a tellure planeta semel per annum caelum circumire videtur. Quod tellus semel per annum circum solem currit, apparet in caelo ut visum est a tellure, tamquam sol inter stellas fixas in linea ecliptica migraret zodiacum percurrens.

Radii solis paralleli sunt planitiei eclipticae, linea aequatorialis est pars planities aequatorialis.

Linea ecliptica est circulus magnus in sphaera caelesti quo planities eclipticae determinatur. Obliquitas ecliptica est angulus inter planitiem eclipticae et planitiem aequatorialem. Haec linea aequatoriale determinatur.

Nexus externusRecensere