Haec pagina de ecclesia orthodoxa Graeciae narrat. Si omnes ecclesias Orthodoxas in Graecia quaeris, vide Ecclesiae Orthodoxae in Graecia.

Ecclesia Orthodoxa Graeciae (nominatim Ecclesia Graeciae) est decima in ordine honoris ecclesiarum orthodoxarum autocephalarum. Episcopatus eius ab initio Patriarchatui Romae subiecti erant. Deinde, ab anno 732, Patriarchatui œcumenico Constantinopolis subiecti erant. Anno 1833 autem Ecclesia orthodoxa Graeciae se autocephalam declaravit, id quod anno 1850 a patriarcha Constantinopolitano agnita est.

Ecclesia octoginta illos episcopatus Graeciae comprehendit, qui iam saeculo undevicesimo ad civitatem Graecam pertinuerunt (Peloponnesus, Graecia Media, Euboea, mare Ionium et occidentalis Aegaei maris pars). Creta, Dodecanesus, viginti monasteria paeninsulae montis Athonis et Graecia septentrionalis excepta sunt; unicuique harum regionum metropolita praeest, usque ad hunc diem immediate Patriarchae œcumenico Constantinopolis subiectus. Sic dictae "Terrae novae" (Graecia septentrionalis et insulae maris Aegaei orientalis, quae saeculo vicesimo ad Graeciam pervenerunt) in spiritualibus Patriarchae Constantinopolis subiectae sunt (qui in liturgia commemoratur), in vita autem hodierna Ecclesiae Graeciae. Primas Ecclesiae Orthodoxae Graeciae est archiepiscopus Atheniensis ("Archiepiscopus Athenarum et totius Graeciae"). Ecclesiae orthodoxae Graeciae circiter 9 000 0000 fidelium adhaerent. A die 7 Februarii anni 2008, archiepiscopus Atheniensis est Hieronymus II Liapis.

Episcopatus Ecclesiae orthodoxae Graeciae (Archiepiscopatus et Metropolitae)

recensere
  • Archiepiscopatus Athenarum : Hieronymus II (in mundo Liapis) (2008-)
  • Metropolis Aetoliae ac Acarnaniae : Cosmas (in mundo Papachristi) (2005-)
  • Metropolis Argolidis : Iacobus (in mundo Damianus Paches) (1985-)
  • Metropolis Artae : Ignatius (in mundo Alexii) (1988-)
  • Metropolis Cephalleniae : Spyridon (in mundo Calaphataces) (1984-)
  • Metropolis Chalcidis, Hstiaeae et Sporadum insularum : Chrysostomus (in mundo Constantinus Triantaphylli) (2001-)
  • Metropolis Corcyrae, ac insularum Paxorum ac Diapontiorum : Nectarius (Demetrius Dobas) (2002-)
  • Metropolis Corinthi : Dionysius (in mundo Demetrius Mantalos) (2006-)
  • Metropolis Demetriados ac Almyri: Ignatius (in mundo Panagiotis Georgakopulos) (1998-)
  • Metropolis Elidis ac Olenorum: Germanus (in mundo Ioannes Paraskeuopulos) (1981-)
  • Metropolis Glyphadis ac Aexonorum : Paulus (in mundo Eustratius Tsausoglu) (2002-)
  • Metropolis Gortynae ac Megalopoleos : Ieremias (in mundo Fundas) (2006-)
  • Metropolis Gythionis ac Oetylii (Metropolis Manae ab anno 2010) : Chrysostomus (in mundo Demetrius Coracites) (1996-)
  • Metropolis Hydrae, Spetsarum ac Aeginae: Ephraimus (in mundo Euangelus Stenaces) (2001-)
  • Metropolis Kalabritae ac Aegialiae: Ambrosius (in mundo Athanasius Lenes) (1978-)
  • Metropolis Carpenisii : Nicolaus (in mundo Drosos) (1979-)
  • Metropolis Carysti ac Scyri : Seraphim (in mundo Socrates Rores) (1968-)
  • Metropolis Caesarianae, Byronadis ac Hymetti : Daniel (in mundo Dionysius Purtsucles) (2000-)
  • Metropolis Cephisiae, Amarusii ac Oropi (2010)[1]
  • Metropolis Cytherae : Seraphim (in mundo Stergiules) (2005-)
  • Metropolis Ilii, Acharnarum ac Petropoleos (2010)[1]
  • Metropolis Larissae ac Tyrnabi : Ignatius (in mundo Iacobus Lappas) (1994-)
  • Metropolis Leucadae ac Ithacae : Theophilus (in mundo Constantinus Manolatos) (2008-)
  • Metropolis Mantineiae ac Cynuriae : Alexander (in mundo Papadopulos) (1995-)
  • Metropolis Megarae ac Salaminis : Bartholomaeus (in mundo Catsures) (1974-)
  • Metropolis Mesogeiae ac Laureoticii : Nicolaus (in mundo Hatzinicolai) (2004-)
  • Metropolis Messeniae : Chrysostomus (Sabbatos) (2007-)
  • Metropolis Monembasiae ac Spartae : Eustathius (in mundo Constantinus Speliotes) (1980-)
  • Metropolis Naupacti ac Sancti Blasii : Hierotheus (in mundo Blachos) (1995-)
  • Metropolis Novae Ioniae ac Philadelphiae : Constantinus (in mundo Pharantatos) (1994-)
  • Metropolis Novae Smyrnae : Symeon (in mundo Pericles Cutsas) (2002-)
  • Metropolis Nicaeae : Alexius (in mundo Bryones) (1995-)
  • Metropolis Paronaxiae (Paros, Naxos et Antiparos) : Callinicus (in mundo Nicolaus Demenopulos) (2008-)
  • Metropolis Patrae: Chrysostomus (in mundo Christus Scliphas) (2005-)
  • Metropolis Peristerii: Chrysostomus (in mundo Gerasimus Zaphyres) (1978-)
  • Metropolis Phocidis: Athenagoras (in mundo Nicolaus Zakopulos) (1986-)
  • Metropolis Phthiotidis : Nicolaus (in mundo Protopappas) (1996-)
  • Metropolis Piraei : Seraphim (in mundo Mentzenopulos) (2001-)
  • Metropolis Stagorum ac Meteororum
  • Metropolis Syri, Teni, Andri, Ceae ac Meli : Dorotheus (in mundo Polycandriotes) (2001-)
  • Metropolis Thessaliotidis, Phanarii ac Pharsali : Cyrillus (in mundo Georgius Chrystakes) (2005-)
  • Metropolis Thebarum ac Lebadiae : Georgius (in mundo Matzuranis) (2008-)
  • Metropolis Therae, Amorgi ac insularum : Epiphanius (in mundo Michael Artemis) (2003-)
  • Metropolis Triphylliorum ac Olympiorum : Chrysostomus (in mundo Alexander Stauropulos) (2007-)
  • Metropolis Triccarum ac Stagorum[2] : Alexius (in mundo Theodorus Mihalopulos) (1981-)
  • Metropolis Zacynthi ac Strophadum : Chrysostomus (in mundo Demetrius Synetos) (1994-)

Sedes titulares

recensere

Episcopatus "Terrarum novarum"

recensere
  • Metropolis Alexandroupolis, Trajanoupolis ac Samothracae
  • Metropolis Berœae et Naoussorum
  • Metropolis Cassandrae
  • Metropolis Castoriae
  • Metropolis Chii, Psarorum et Oinoussorum
  • Metropolis Citro, Catherinae et Pomoniae
  • Metropolis Didymotici, Orestiadi et Souphli
  • Metropolis Dramae
  • Metropolis Druÿnoupolis, Poganianae et Konitsae
  • Metropolis Edessae, Pellae et Almopiae
  • Metropolis Elasonis
  • Metropolis Eleutheroupolis
  • Metropolis Florinae, Pesporum ac Eordeae
  • Metropolis Goumenissae, Axioupolis et Polycastri
  • Metropolis Grevenorum
  • Metropolis Hierissi, Montis Sancti et Ardameri
  • Metropolis Johanninarum
  • Metropolis Lemni et Sancti-Eusthatii
  • Métropolis Maroneiae et Comotinae
  • Metropolis Methymnae
  • Métropolis Mitylenes
  • Metropolis Novae Crinis et Calamariae
  • Metropolis Nicopolis et Prevezae
  • Metropolis Paramythiae, Philiatorum, Geromeri et Pargae
  • Metropolis Philippi, Neapolis et Thassi
  • Metropolis Serviorum et Kozanis
  • Metropolis Serrarum et Negritae
  • Metropolis Siderocastri
  • Metropolis Sissani et Siatistae
  • Metropolis Thessalonicae
  • Metropolis Xanthiae

Nexus interni

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam Graeciae spectant (Greek Orthodox Church, Church of Greece).
  1. 1.0 1.1 Anno 2010 Metropolis Atticae in duas metropoles divisa est, Metropolim Cephisiae, Amarusii ac Oropi (vicarius ad tempus: metropolita Mesogeiae) et Metropolim Ilii, Acharnarum ac Petropoleos (vicarius ad tempus: metropolita Megarae)
  2. Metropolis Triccarum a metropoli Stagorum (ac Meteororum) anno 1981 separata est, sed adhuc nomine titulari "Triccae ac Stagi" fruitur.

Nexus externi

recensere