Ecclesia Superior Arnstadii

Ecclesia et puteus
Altare privilegiatum

Ecclesia Superior (Theodisce: Oberkirche, Franziskanerkirche) est pristina ecclesia Ordinis fratrum minorum media in urbe Arnstadii.

HistoriaRecensere

Haec ecclesia inter antiquissimas ordinum mendicantium aedes in tota Thuringia numeratur. Statim post adventum Franciscanorum anno 1246 constructa est. Architectura congruens est cum spiritu simplici Sancti Francisci: aula magna (in principio in concamerationem acutam vergens) formae modestae est. Turris non ante annum 1461 adstructa est. Post sic dictam Reformationem monachi domum suam relinquere coacti sunt. Ecclesia parochialis Sancti Bonifatii anno 1582 arsa est et Franciscanorum oratorium annos centum ecclesia parochialis creata est. Isto tempore interiora sumptu gravionum Schwarzburgensium, quorum residentia Arnstadii erat, exornata et exculta sunt. Hodie exemplar maximi momenti temporis Renati posterioris in Thuringia est quoad qualitatem unitatemque.

DescriptioRecensere

Elementa illa terna ecclesiis protestanticis typica etiam hic praevalent: ambo (anni 1625), lavacrum baptismale (anni 1639) et altare privilegiatum (anni 1641). Opera sunt sculptoris lignarii Arnstadiensis Burkhard Röhl. Ne obliviscamur matroneorum cum imaginibus cyclorum biblicorum in parte meridionali admirandorum. Epitaphia multa morem sepulturarum in ecclesia factarum memorant. Maximi momenti est triptychum, quam aram confecit Batavicus Franciscus Floris anno 1594 in honorem gravionis Guntheri XLI Bellicosi (1529-83).

Medii Aevi elabentis nonnullarum picturarum parietalium fragmenta sunt, porro corpus crucifixum et cippus domni Georgii Fischer, metallici cuiusdam qui obiit anno 1505. Cuius iconographia - Gregorius cum passionis instrumentis - excitantissima est.

Finitime circa ambitum iacentia pristina aedificia monasterialia originalia conservantur. Multum tempus (1538-1906) hic schola illustrissima sedem habuit. Martinus Lutherus, cum adhuc monachus catholicus esset, hoc in loco bis hospes erat, de quo testimonium perhibet tabula commemorativa.

BibliographiaRecensere

Sparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (edd.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen, vol 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 24-25

Externi nexusRecensere