Ecclesia Sancti Ioannis (Angelhausen)
Ecclesia Sancti Ioannis (Theodisce Kirche St. Johannis) est templum Protestanticum ad Angelhausen situm, vicum urbis Arnstadii.
Historia
recensereEcclesiae interna generatim anni 1200 iam sunt. Primis quinque decennis saeculi XVIII apsis remota est, chorus novus factus est et matronea addita sunt. Aula longa in occidentem aucta fenestrae ternae rectangulae a lateribus meridionali septentrionalique advenerunt. Portam ad murum septentrionalem sitam insuper clauserunt. Restaurationum labores annis a 1994 ad 2006 perficiebantur, cum aedificium munere loci ad mysteria celebranda longum tempus caruisset.
Descriptio
recensereChorus cum arcu triumphali tectus invenitur eo angulo, in quo et turris est. Anno 1936 chori partem orientalem saeptibus separaverunt, ut usurparetur ad caeremonias funebrales. Supellectiles ad partem maiorem post annum 1860 originem habent. Matronea in duobus tabulatis ut ad meridiem sic ad septentrionem sunt. Matroneum unius tabulati solummodo ad occidentem spectat, quippe quod organum tabulatum habeat. Triptychum saeculi XVI servabatur, ubi sancta Virgo cum parvulo Iesu centralis est. Quibus sancti duo ad latera adstant, Sancta Barbara et sanctus quispiam propter attributa deficientia ignotus. Ad dexteram videri possunt tres alii sancti, Petrus enim et Ioannes et Iacobus.
Bibliographia
recensereGeorg Dehio: Handbuch der Deutschen Kunstdenkmäler. Thüringen, Deutscher Kunstverlag, 2003,ISBN 3-422-03095-6, p. 36