Ecclesia Sancti Bonifatii (Gota)

Ecclesia Sancti Bonifatii (Theodisce: Kirche St. Bonifatius) catholicum fanum est Gotae in Thuringia, in via Schützenstraße nr 22 situm.

Visus ecclesiae meridionalis

Historia

recensere

Catholicis Gotensibus usque ad annum 1850 oratorium proprium concessum non erat. Anno 1780 prima missa celebrata est post Reformationis ingressum. Gratiam hanc dedit dux Ernestus II ne omnia fierent in domo privata quadam. Anno 1847 catholici Ecclesia Sancti Spiritus orphanorum uti potuerunt; insuper aedes administratoriae proprinquae inter vias Erfurter Straße et Mönchelsstraße sitae patuerunt. Anno 1855 christifideles catholici, postquam pecuniae parocho Ludovico Liebherr ducente collectae sunt, hortos musicographi Gaßner emerunt. Inde constructio fani novi incohata est, cui ichnographiam dederat architectus Gustavus Eberhard. Iste homo Gotae et in regione ambienti iam plura bella fecerat. Photographema de fani protoplasmate exstat unde conclusio facienda est ideas priscas non valde congruere effectae constructioni. Res factae sunt secundum genus Romanicum novum, quod dicitur. Historismus istis temporibus ubique diligebatur. Materia erat lapis arinaceus e latumiis valde propinquiis apud Seebergen ortus. Contignatio epihippio similis est, exstat et navis horizontalis et apsis. Area in qua constructa est ecclesia est rectangularis. Propter planificationis urbanae causas orientatio ecclesiae abest. Porta principalis in meridie est cum tympano alto et ad urbem spectans

Ut saeculo XIX mos erat historismus in ecclesiis struendis praevalebat. Pictor notus Paulus Emil Jacobs tres imagines in telo pinxit, quibus sunt figurae magnitudinis naturalis. Agitur de Virgine Maria, de Salvatore mundi et de Lazari resurrectione. Lazari effigies tamen evanuit anno 1980, cum fures ecclesiam inirent. Usque annum 1927 advenerunt varia alia: stationes Viae crucis, picturae decorae, ornamenta statuaria. Post annum 1927 artificia in ecclesiam importata paulatim ex ecclesia exportata sunt, ut in fine suppellectilium? quasi nihil superesset. Anno 1932 altare novum exaratum est a Georgio Saumweber ex urbe Guntia. Etiam ambon restitutus est lectorio minori.

Post restaurationes anno 1949 confectas, cum apsidis fenestrae clausae et fenestrae in latera ambo inditae atque muri uno colore tecti atque subsellia diminuta sunt, secutae sunt alterae restaurationes anno 1956. Quo anno matroneum novum venit, cum ingressus ad orientem migravit porta meridiana mutata. Annis 1961 et 1962 solum renovatum est. Mutationes aliae in interioribus statum originalem omnino mutaverunt: ad utrumque apsidis latus ingruebantur altaria secundaria; nova Via crucis e cupro facta et calefactio moderna insuper omnia ditabant. Anno 1972, Concilio Vaticano Secundo peracto, altare privilegiatum et scalae anticae et cancelli communionis discesserunt. Subsellia in apside nova creata sunt et tabernaculum alio positum est.

Sed iam anno 1974 venerunt novae commutationes: calefactio et organum tubulatum discesserunt. Compensatum est organo electronico quod usque annum 1990 serviebat. Inde organum e vico Siebleben ad Gotam translatum missas ornat, cum ideae de novo organo domus confectricis Schuke mandando propter crumina aegrotantia ad irritum iissent. Coloratio murorum interiorum candida est salvis muris lateralibus rubris. Rubra sunt etiam tigna. Fontem baptismalem novum esse iussit anno 1984 Varnerius Schubert-Deister ex urbe Friedrichroda. Ut voces et musica melius sonent anno 1991 nonnulla commutaverunt et anno 1992 calefactionem novam ecclesiae reddiderunt. Anno 1999 tectum novum factum est et annis 2004 et 2005 exteriora aspectus novus bellissimus accepit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam catholicam Gothensem spectant (St.-Bonifatius-Kirche (Gotha), St. Bonifatius (Gotha)).