Ecclesia Ascensionis Domini (in vico Columniano)

Ecclesia Ascensionis Domini in vico Columniano[1] templum est orthodoxum in Mosqua. Prope ad viam antiquam in Columnam urbem ducentem in ripa alta Mosquae fluminis sita est. Annis 1528–1532 aedificata est, ut fama dicit, in honorem nativitatis Ioannis Severi vel cum parentes eius de haerede nascendo votum dedissent. Primum templum erat cum tecto alto octogonali, quod Russice шатровый (litteraliter tabernacularium) dicitur.

Ecclesia Ascensionis Domini hieme

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Russ. Коломенское, Kolomenskoje, de Columna urbe nomen ductum.