Ebenaceae sunt familia plantarum florentium, quae genus Diospyron et eius fructum, persimmon late appellatum, notabiliter comprehendit. Familiae sunt circa 500 species arborum et fruticum in duo genera, Diospyron et Eucleam, digestae. Hae plantae plerumque sunt sempervirentes et in tropicis et subtropicis endemicae, sed paucae species deciduae in regionibus temperatis inveniuntur. Genus Diospyros, 450–500 species comprehendens, pantropicam habet aream geographicam, ubi maxima specierum diversitas in Oecozona Indomalaya fit. Genus autem Euclea viginti species in Africa, Insulis Comoros?, et Arabia endemicas comprehendit. Insignis familiae proprietas est calyx in fructibus persistens.
Diospyros kaki